- SUPERI Armorum
- SUPERI Armorumapud Statium Theb. l. 10. v. 762. in precatione Menoeci, iam iam pro patria morituri,Armorum Superi, tuque ô qui funere tantoIndulges mihi, Phoebe, mori ———Dii sunt, bellorum Praesides, Mars, Minerva, Bellona, uti exponit verba vetus Scholiastes. Quos armorum Deos idem Poeta appellat l. 11. 412.---- ter nigris aridus Regnator ab orisIntonuit, terque ima soli concussit, et ipsiArmorum fugêre Dii ----Nempe Superi, quicumque Dii. Unde Superi inferorum, i. e. Dii, apud Lucan. l. 6. v. 749. Alias Deos Superos, a Terresiribus et Infernalibus distinxêre. Festus, Altaria ab altitudine dicta sunt, quod antiqui Diis superis in adificiis a terra exaltatis sacra faciebant, Diis terresiribus in terra, Diis Infernalibus in effossa terra. Sed et Superorum nomine viventes nonnumquam indigitari, notum. Vide Barthium Animadv. ad Statium passim, inprimis Theb. l. 4. v. 457. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.